De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et tam contiguam uicina pericula praedam.
  2. ad sanctum rediere preces. clamore fideli
  3. poscitur atque iterant crebrae pia nomina uoces.
  4. ipse erus accensae rutilantia lumina cerae,
  5. [*]( 467—499] Greg. Tur. 1. c. Quidam pro benedictione aliquid de sancta aede assumere flagitans aliquid cerae de sepulcro sancti accepit et infra penetralia domus tamquam thesaumm caelestem reposuit. factum est autem ut inuidia tentatoris immissum incendium domus uoraci flamma circumureretur et sparsum per aridas tabulas cuncta uastaret. interea clamor ad caelum tollitur et beati Martini auxilium imploratur, meminitnrque cerae particulae a sancti templo delatae. quae reperta et igni iniecta protinus cunctum restinxit incendium, nouoque miraculo cera, quae ignem alere erat solita, uiolentiam ignis ui sanctitatis oppressit. )[*]( 479] cf. 433. 482] cf. II, 184. )[*]( 465 comperta S toties Sv 466 uito V 468 se ferre scripsi: efferre BPSV afferre v cf. 325. V, 219 469 sancta R 471 iuste R adesse V 472 docimenta BPV 473 lapsum PV 475 urgebat RSv iam onto S 476 mole R 477 sordebat S adque RIPV 478 liquens S 479 effugii R: effugit PVv efugit S prop*ins (r eras.) V 480 repserat Gronov 481 et tamen S et iam contigerant Gronov 482 redire P 483 adque BlP crebre R pia om. cod. Iureti v nnmina S 484 herns BS accinsae R liinina R caerae V )
    159
  6. unguine felici blandam fundentia lucem,
  7. praetrepida uelox rapit ad penetralia dextra,
  8. atque inter medias statuens flagrantia flammas
  9. ignis praesidiis urguentem reppulit ignem.
  10. haesit turbo furens. uastator protinus hostis
  11. terga dedit rabiemque ignis scintilla fugauit.
  12. non ita, si totos iecissent nubila nimbos,
  13. desuper infusae possent prodesse procellae,
  14. aut si certantes rapuissent flumina coetus,
  15. quilibet haec quirent exhausto flumine fontes
  16. tam celeri praestare bono, quam uera potestas.
  17. ignis praetrepidans refugit sua pabula ceras
  18. altoresque fauos concors natura pauescit.
  19. uirtute interimit flammam, quam lumine nutrit,
  20. nectare perspicuo redolens pinguido liquoris.
  21. Haec paucis ausus propere percurrere uerbis