De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. caelesti auxilio excubiis quae cella quietem
  2. fouerit atque breuem membris largita soporem
  3. [*]( 351-460] Greg. Tur. 1. c. Magnifica uero atque desiderabili paschali festiuitate adueniente populus ad beati cellulam, in qua commoratus saepe frequentauerat cum angelis, deuotus aduenit. et singula loca allambens osculis uel irrigans lacrimis, [in] qua uir beatus ante sederat aut orauerat siue ubi cibum sumpserat uel corpori quietem post multos labores indulserat, classe nauium praeparata amnem transire parat, ut beatum sepulcrum adeat et cum fletu ueniam deprecans coram confessore se prosternat. nauigantibus autem illis tentatoris impulsu commoto uento classis in profundo demergitur et sexus uterque ab amne diripitur. cumque inter procellas fluctuum rotarentur et spes omnis euadendi deperisset, una omnium uox in clamore profertur dicens: miserator Martino, eripe a praesenti iuteritu famulos famulasque tuas! his dictis ecce afflatus aurae placidus artus submersomm subuehens ab undis illaesos omnes litori, quod desiderabant, unda famulante restituit. nec ullus deperiit, sed cuncti saluati paschalia festa summa cum exsultatione perfuncti sunt. non enim defuit illa uirtus, quae Iordanem scindens populum sub aquarum molibus margine arente traduxit., . , .. , ... uel quae nautam snbmersurulll, Martini dominum inuocantem, de profundo pelagi ad litus quod optabat elicuit. )[*]( 353] cf. Y, 652. )[*]( 348 pi*o P 349 noscens R 351 solemne RPV 352 populis V circulos V 353 instaurarit R instaurat renouans v sancti S misteria P 354 properor PV cod. Jureti propriae v cellae R 356 angelica P possesa R 357 uesgia R 358 psallenq; R praesserit V 359 aescas S 361 caelestis auxilii excubiisq; cellam R 362 adque RlP )
    154
  4. sublimem uigili recrearit imagine mentem.
  5. huc populum congaudet ouans perducere pastor.
  6. transfretat exceptum numerosis puppibus agmen,
  7. et fluctus sub classe latent. huc sexus et aetas
  8. omnis adest. uacuae resident custodibus aedes.
  9. e cunctis alterna fides penetralibus adstat.
  10. Interea infusus mortis uel criminis auctor
  11. inuidiae liuore suae conatibus istis
  12. obuius ire parat, nauemque adgressus onustam
  13. fluctibus in mediis uastoque in gurgite mersit,
  14. inuoluens alto simul omnia rapta profundo
  15. inplicitumque trahens decursu fluminis agmen.
  16. quam cladem expectabat ouans quantoque triumpho
  17. optata innumerae numerabat funera mortis,
  18. diuulsos rapiens nutricum a pectore paruos
  19. dispergensque uagas super inuia caerula clades,
  20. ast alios cernens nexu ceruice grauata
  21. mergere depressum quod strinxerat ulna cadauer,