De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Perpetuus, domini non solum nomine cultor
  2. et praegressa pii sectans exempla magistri.
  3. hanc cum uellet opem ueneratus ferre saluti
  4. expertumque bonum cunctis adhibere medellis,
  5. abrasus propere benedicto e marmore puluis
  6. admixtus sancto uires duplicauit oliuo,
  7. ut sic resperso uirtus geminata liquori
  8. augeret contacta fidem, sociata salutem.
  9. uerum ubi uel modicam sensit uicinia micam,
  10. gratia contactum uelox suspendit oliuum
  11. et tumor exundans efferbuit. auxit abundans
  12. copia, quod coram prolato munere creuit.
  13. celsior ore suo diffusio claustra rigauit.
  14. et tamen exundans non fecit gratia damnum,
  15. et subiecta fluens et semper plena repletis.
  16. non maculat umquam madidas haec gloria uestes:
  17. maiorem haec retinent inspecta Siloa nitorem,
  18. quae tantum testantur opus. non abluat ullus,
  19. quae uirtus tanto indicio perscripta notauit.
  20. Nec clausa est laus ista loco: sectata fideles