De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. gaudia confestim miseri uotiua capessunt
  2. et uix tam trepidi credunt, quae credere malunt.
  3. mutatur rursum facies meliore sereno
  4. et noua perspicui rapiunt miracula uultus.
  5. Attamen haut longa hoc meritum seruauit honestas.
  6. qui nunc adsiduis onerabant limina uotis,
  7. spondentes celerem post praemia tanta recursum,
  8. atque inopum sumptum mox largitione leuandum,
  9. munifice quos sanctus alit uestitque sacerdos,
  10. consuetam deuotus opem dum praestat egenis
  11. expensisque suis ditescit prompta uoluntas,
  12. anguis ut antiqui dirum rapuere uenenum
  13. atque idem serpens, qui quondam suaserat Euam,
  14. hos quoque consilii similis liuore coegit
  15. neclectam calcare fidem, tum praua uoluntas
  16. consiliis addicta malis diuersa uolentum
  17. paruit infelix foeda ad mendacia uerbis,
  18. inmemor inspecti penitusque oblita fauoris.
  19. idolicos petiit uesano pectore ritus,
  20. dispositum mutauit iter uegetamque puellam