De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quo magis artificis studium rationis egentes
  2. attonitis stupuere animis. sic stulta pudende
  3. religio inualuit, uenerans pro numine solum
  4. ingenium geniumque dei de nomine fabri.
  5. hanc igitur sanctus subuerti iusserat aedem
  6. Martinus. neclecta diu mandata fideli
  7. presbytero exprobrat. tamen ille haec iussa modeste
  8. expleri potuisse negat. satis ardua fessis
  9. haec monachis paucisque dei docet esse ministris,
  10. quae uix collectae- uacuato rure cateruae
  11. aut desudantes possent explere cohortes.
  12. his patuit penitus iusta excusatio uerbis.
  13. [*]( 528-581] Sulp. Sev. Dial. III, 8, 4—7. 535] cf. IIII, 222. 542] cf. III, 125. )[*]( 528 iam v quicquid SV extruaerat eror P 530 aut PV cod. Iureti haud S longe PSV cod. lureti 531 castris P1 532 nunc de Prato ad Sev. Dial. III, 8, 4: tunc PSVv famulus SV ministri 8 533 ambitiae P spriscum proior P 534 mensi P oporis F1 535 uecoris F1 coetis P 536 comnum PV cod. Iureti 538 connexis V saxus P 539 nec celsum SV opus nec 8 neu rima Wopkens 540 admotus PF eompago 8 541 quae 81 542 annis S pudendae PF 545 taedem P 546 neglecta S nec lata cod. Iureti 547 presbitero P modestae P 548 explere F - 549 monaehiis P 550 collictae P 552 admiratio S )
    127
  14. nec spes est infracta tamen. non ille uocandis
  15. uota parat populis nec toto ex orbe coactas
  16. Ambatiae ad uicum properat deducere turmas.
  17. auxilium caeleste uocat. spes omnis in illo est,
  18. qui caelum terramque regit, cui militat aer
  19. et permansurum seruant elementa pauorem.
  20. rursum igitur saetosi habitus stimulisque reclinem
  21. consueti penetrare cutem, conexa rebelli