De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. praeuia uicini dispersit signa furoris,
  2. percurrit totas miseratio iusta medullas
  3. ac sparsit celerem pietatis flamma calorem.
  4. et quamuis mortem miserorum flere reorum
  5. cogeret humanos recolens clementia casus,
  6. non minor illa aderat praesentis causa doloris,
  7. idem quod fautor sceleris, qui criminis ultor,
  8. se faceret prius ipse reum plectendo reatum.
  9. crassior obtectum caligo obuoluerat orbem.
  10. grata quies blandum per cuncta elementa soporem
  11. sparserat et madido marcebant omnia somno
  12. pressaque mutarum reticebant murmura uocum.
  13. horrebant mediae nimis alta silentia noctis,
  14. obscura et proprium caligo infusa colorem
  15. texerat, abripiens cunctis sua signa figuris.
  16. at non Martino capiendae cura quietis,
  17. sed sancta adsistunt humanae uota salutis
  18. affectu stimulante animum. petit ergo cruenti
  19. iudicis instanti furialia limina gressu.
  20. solus it intrepidus per opaca silentia uastae