De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et tenues sursum tremulus pes spargit harenas.
  2. nempe inter profugas passim bacchata cateruas
  3. mitis ad aspectum sancti sessore fugato
  4. adstitit atque onere abiecto, sed mente recepta
  5. agminibus sociis gaudens se bucula iunxit.
  6. desine nunc saltim gregibus te mergere Christi,
  7. postquam nec pecudum sanctus tibi iura reliquit.
  8. Cedimus: exsuperat trepidantia uerba loquentis
  9. gloria. uirtutum, claris magis edita factis,
  10. quam linguae prodenda sonis. obscura poetae
  11. in lucem fando expediant: nos lumine laudis
  12. uincimur et tanto obpressi splendore latemus.
  13. atque utinam nostram paulum rarescere noctem
  14. gloria tam clari faciat contacta patroni,
  15. ne lucem historiae tenebroso corde tegamus
  16. et titulum laudis minuant peccata loquentis.
  17. Quod cor non placidum sancto, quaeue ira rebellis,
  18. quae feritas non mitis erat? sensere Molossi
  19. imperium, cum uenatu transcursa patentum
  20. aequora camporum quateret lasciua iuuentus,