De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. pro tanti mercede operis uenerabile munus
  2. micarum fragmenta legens, quibus esca fidei
  3. esuriem sanctam tactu pretiosa repleret.
  4. o felix, uirtute tua regalibus istas
  5. anteferens gazas opibus, seruire beato
  6. malens quam toto penitus praecellere mundo,
  7. ad famulae nomen referens regnantis honorem.
  8. non tibi sidereis radiantia tempora gemmis
  9. mutauere animum rutilisque rigentia filis
  10. serica contextoque aurum pretiosius ostro.
  11. aequasti merito tantae, regina, fidei
  12. illam, quae similis solii sublimis honore
  13. uenit ab extremis Salomonem agnoscere terris,
  14. in se quod tenuit longe progressa petiuit.
  15. cordis opes profers uerbi sapientis amore,
  16. auditu captans, docili quod mente retentes.
  17. talis subiecti calcasti obstacula mundi,
  18. femina priscorum titulis aequata uirorum.
  19. [*]( 3771 cf. Fortnnat. Y. M. III, 258. 3841 cf. I, 91. 392] cf. III Reg. 10. )[*]( 373 distitit PF1 credere crebras V1 374 fletos PF1 37G limfasque P lymphasque S 378 in conspicuis S: inpicuis PV in impicuis cod. Iureti in perspicuis v 379 quanquam Iuretiis officiis v 380 scandi P 385 anteferans P1 3SG mallens PVv 387 honore P 389 animu P 390 praetiosius V1 391 aequarti P 392 simili lYopkens 393 solomonem P 394-39G transposui 394 om. v credis F1 395 retentes scripsi: retentas S retentans PYv 397 talia v calcati v 398 semina PF cod. Iureti )
    97
  20. nam saepe inuictos multo in certamine reges
  21. sola iugum renuens funesta superbia uicit.