De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. aptaret properans algenti in corpore uestem.
  2. ergo haec, quae fieri uoluit, quasi facta reliquit,
  3. exim secretae penetrans habitacula cellae,
  4. quae progressurum sacra ad mysteria sanctum
  5. hic quoque uicinis suerat seiungere turbis,
  6. excipiens monachum, mox emissura ministrum.
  7. sed quid non penetrent miseri, quos cogit erumna
  8. adtritae expositum frontis uulgare pudorem?
  9. quod nec presbyteris patuit, perrupit egestas,
  10. allegans querulam dilato munere causam.
  11. tum uero inuasit totum miseratio sensum
  12. nec placuit rursum mandati adferre periclum.
  13. amfibalo caput occuluit. tum teste remoto
  14. subtraxit flexos paulatim ad membra lacertos,
  15. collectam excutiens adclini pectore uestem.
  16. nec patuit nudum uestito paupere corpus.
  17. tam propere exterior spoliatum texit amictus,
  18. ut uotum anticipans festini pauperis ipsum