De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. ne saepe obstructas pulsaret questibus aures,
  2. arceri foribus sanctum iubet. ille repulsus
  3. deserit infensi penetralia turbida regis,
  4. malens aeterni pulsare ad limina Christi
  5. atque illam penetrare aulam, quae regibus ipsis
  6. ius tribuit, certis concludens tempora metis,
  7. adstringens ualidis licet ora rigentia frenis.
  8. ergo ad consuetum remeat mens tota rigorem,
  9. adfligens tenuem defesso in corpore carnem,
  10. exesam stimulans saetoso tegmine pellem,
  11. ieiunando diem ducens, uigilando tenebras,
  12. continuo et fletu conectens tempus utrumque.
  13. ac si quando breui cessissent lumina somno,
  14. nuda humus ad tenuem sat erat subiecta soporem,
  15. donec maestitiam sancti miseratus alumni
  16. Christus ad adflictum solacia misit amicum
  17. alloquio delata pio. nam lapsus ab alto
  18. angelus haec domini mandati uerba profatur:
  19. [*]( 299] cf. 4G. 300J cf. II, 457 sq. 310] cf. Fortunat. V. M. III, 218. cum )[*]( 298 quaem 81 • sepe cum V (corr. m. 2) 299 alligans P 300 tum S praecantis V1 ..302 iubet ex ilibet S 303 deserit et P desseret V infessi PV cod. Iureti penetrar a P 304 mallens PVv 306 mentis 171 307 hora P 308 rigorem P: uigorem SYzv uogorem F1 309 te**nuem V 310 stimulas S setoso S 314 satarat P saporem p. 315 denec P mestitiam V moestini tiam S - alumen P cod. Iureti alument S miseratu salumen V 316 add P afflictum S afflictom V solatia PSV1 317 delata (at in ras. m. 2) V labsus V 318 mandantis Iuretus mandatu Barth (Útnge angelus domini) profator PV1 )
    94
  20. \'perge age et obstructam penetres securus ad aulam.
  21. nil septum est miserante deo. cui regia caeli