De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. oratus totiens spreta ad conuiuia regis.
  2. ille etenim fastus temnens et facta reuoluens
  3. eius se penitus renuebat iungere mensae,
  4. cuius criminibus sanctam conectere mentem
  5. adsensu saltim tenui nefas esse putabat,
  6. obiectans caedem dominorum et sanguine partum
  7. imperium, mortem regis regnumque tyranni.
  8. sed cum continuis precibus pia corda fatigans
  9. dilueret culpas, obiecta et crimina purgans
  10. diceret inpositum sibimet terrore iubentum
  11. imperii regimen, nefas esse ut mole prematur
  12. inuidiae ferro atque armis extorta potestas,
  13. [*]( 28 uilescere, ui in ras. B uiliscer P uiliscere V coepit] suerat S, qui uers. 29 omisit 29 dedita (a in ras.) P debita A blandiciis Pvł **suerat R 30 foeda 11: foeta PS cod. Iureti fata VA 32 inter] in V 33 foco S\' 34 trapida V1 oppressit IISVA neuo P 35 humilem xpo V2 celsam Rv: celsa PSVA cod. Iureti fastigia Sr: an fastidia JRPVA cod. Iureti 36 conster (an add, m. 2) V praecibus BlVx 38 obtantis ItP 39 mollire Woplens praecatu PVl 40 aggressa S sera A 41 iratus A 42 faustus PVA cod. Iureti temens P timens V trepidans A 43 saepe nitus V penitus RI rennuebat PV1 44 crimenibus P1 45 adcensu lll assensu A saltim] latum S 48 precibus P 50 impositum SA iuuentum VA 51 praematur P 52 adque RI exorta R exerta S )
    65
  14. ambitione uacans: nec sane parua fauoris
  15. signa sui tanto dominum misisse triumpho,
  16. nec quemquam quamuis tepidae paruaeque fidei
  17. ignorare hominem belli momenta gerendi
  18. in nutu pendere dei: manifestius autem,
  19. si mage confisum numero, uirtute uirisque
  20. inferior uincat, uicisse hunc iudice Christo:
  21. nec sane quicquam se uel post bella cruentum