De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. indutum niueae donabit uellere uestis.
  2. haec uestris cum dona oculis manifesta patebunt,
  3. saltim, si dictis dubitatis credere, uisis
  4. credite et aspectum faciles laudate fauorem\'.
  5. tum uero ad tantum uigil expectatio monstrum,
  6. quorsum praedictae nouitatis pergeret ordo.
  7. ecce autem mediae iam ferme tempore noctis,
  8. quo diuisa diem non longe aspectat utrumque,
  9. proxima uenturo nec multum amota relicto,
  10. concussa intremuit tellus, fragor undique uastus
  11. horrendum intonuit, tenebris ei; tetrior ignis
  12. lampade terribili mentita et luce micauit.
  13. terrentur uisu subito trepidantia corda.
  14. protinus ergo alacer successuque acrior ipso,
  15. quo sic praedictae fraudis processerat ordo,
  16. tangendum cuidam uellus dedit atque uidendum.
  17. qui citus acciuit reliquos, ne falleret unum
  18. conpositi noua forma doli. stupuere uocati
  19. comminus insignem candore et murice uestem
  20. textaque sollicitis blande cedentia dextris,