De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. murmura tartareum tetigerunt nostra tyrannum,
  2. atque inter laudis titulos replicare uolentes
  3. bellorum seriem nomen resonauimus hostis,
  4. hoc quoque quem dederit Christus sermone loquemur,
  5. tempore quod gestum ualde miramur in illo.
  6. sanctorum quondam sociis Christique ministris
  7. adiectus iuuenis factoque et nomine Clarus
  8. haut procul a sancto cellam doctore locarat,
  9. [*]( 260—362] Sulp. Sev. V. M. 23. )[*]( 247 scaeleris P causas Sv 248 nec om. A desperarem Sv: disparem BP cod. Iureti dispare confidens homine bOllitate A 249 quam quis P criiia P 250. 251 solus seruauit R: cf. Sulp. Sev. V. JJI. 22, 5 si tu .... ab hominum insectatione desisteres 250 omnibus et qui add. m. 2 251 per] post hanc uocem lacttna 8-9 litt. fortasse scribendum permixtus culpis meritis addicere poenis, ut cum sequenti uersu niteris errantes uel simile quid interiisse statuendum sit 252 sera, A doleris B1 dolores PSlA cod. Iurcti 253 reparet. A claementia S 256 promisa P fatentur S 258 peccatum R fomitae P 259 al>] ad S recedens Ji1: cum hoc uersu desinit A 260 enisa] in ista P 261 murmurat astareum P 262 adque Ji1 264 quem] que P 266 socii P socius Wopkens 268 aut P cod. lureti haud S)
    74
  10. adsciscens plures iusta ad consortia fratres,
  11. ut modulata piis symfonia psalleret hymnis,
  12. concors conexis resonaret gloria linguis.
  13. subdolus hunc quidam iuuenis simulataque gestans
  14. conpositis figmenta dolis, mentitus et omnem
  15. insontis speciem, monachi sub nomine fallens
  16. expetiit sub ueste ouium, sed mente luporum,
  17. spirans antiquum uitiato pectore uirus.
  18. ac primum sanctis uel solo corpore mixtus
  19. communis uitae speciem simulator agebat.
  20. post sese angelicis solitus iactare loquellis
  21. fallacem extulerat uana ad fastigia mentem,