De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. obruit aduersam uerborum fulmine partem.
  2. namque idem uersus laudantum uota probauit
  3. atque obsistentum liuentia corda repressit.
  4. nec minor inde labor monachi, quia gloria creuit
  5. iure sacerdotis. factis facienda docentur:
  6. exempli mage suadet opus quam gratia uerbi.
  7. sic illi adtrito uilissima uestis amictu,
  8. sic humilis sancti pretiosa modestia cordis,
  9. sic manet adsiduae felix sententia uitae.
  10. Primum igitur coniuncta sacris altaribus illi
  11. cella fuit. mox, ut populos uitare frequentes
  12. posset ab adsiduis secreta oratio turbis,
  13. milibus egressus discessit ab urbe duobus.
  14. nec nocuit cellae uicinia tanta remotae:
  15. secretum hospitium monacho, uia parua magistro,
  16. doctori uicina domus, longinqua uacanti.
  17. hinc naturalis praecisi margine saxi
  18. ambierat modico rupis curuata recessu,
  19. hinc Liger inflexis paruo sinuamine ripis
  20. sepserat inclusam praetento gurgite terram,