De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. seruabat clausum iugis custodia seruum.
  2. sed renuit sanctus limen calcare profani
  3. nec uult idolicis iustus succedere tignis,
  4. discernens templi faetorem chrismate Christi.
  5. ille autem sanctis genibus uiolenter inhaerens
  6. spondet sanato se credere uelle ministro,
  7. quidquid tradiderit tanti doctrina magistri.
  8. tum demum motus tam iusta uoce rogantis
  9. intulit optatos saluanda ad limina gressus,
  10. atque eadem domino auxilium tam iusta precanti,
  11. quae seruo, medicina tulit. gratantur uterque, ,
  12. ille fide accepta gaudens, hic mente recepta.
  13. confestimque nouum post haec miracula factum
  14. attonitam erexit tanta ad praeconia plebem.
  15. Nam forte ingrediens uicini limina tecti
  16. exclamat tetram foribus se cernere in ipsis
  17. horribilem et uisu furiosi daemonis umbram.
  18. nec mora continuo coepit iam proditus hostis
  19. arrepto saeuire coco, miscere tumultu
  20. interiora domus penetralia, frendere malis,