De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. infirmis, gressum claudis et lumina caecis.
  2. nam certe nullum tanti uiolentia morbi
  3. obruerat, quin uotiuae fomenta salutis
  4. rettulerit, uiso gaudens reualescere sancto.
  5. quod uel praesenti poterit clarescere facto.
  6. quondam Treuericis in moenibus innuba uirgo
  7. tabuerat consumpta graui paralytica morbo,
  8. atque omni motu torpentia membra carebant
  9. officiis priuata suis. iam carne relicta
  10. spirabat tenuis frigenti in pectore flatus.
  11. pallebant pauidi uicina morte propinqui
  12. arentesque artus lacrimarum fonte rigabant,
  13. tristis et obsequii maestum contraxerat agmen
  14. exequiis praebendus honor: cum murmura flentum
  15. concitus inrumpit reserato nuntius ore,
  16. Martinum uenisse ferens, cui prona facultas
  17. optatam sanctis precibus praestare medellam.
  18. quae uox ut maestas uenit genitoris ad aures,
  19. aduolat exanimis genibusque aduoluitur, orans
  20. auxilium, et largo spargit uestigia fletu,