De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. gaudia testantur monachi, miracula uicti.
  2. Christum lingua sonat, Christum simul ore benigno
  3. ignari gnarique canunt: pars ista fauorem
  4. agnoscit, petit illa fidem. sic consona raptim
  5. inter discordes Christo sociante uoluntas
  6. cum fidei donum meruit, tum credere suasit.
  7. nam certe nullus penitus fuit agmine in illo,
  8. qui non rettulerit speratae dona salutis
  9. adiectus gregibus domini munimine signi,
  10. et loca, quae taetris faetebant obsita fanis,
  11. obtexit ueris mox mater eclesia templis.
  12. sic uincis, Martine, tuos sic obruis hostes,
  13. sic grauis oppressos sententia proterit: illos
  14. inmites fecit clemens uictoria fratres.
  15. Ergo acuit mentem euentus studiumque rebelles
  16. uincendi adsidue felix uictoria nutrit.
  17. nam uix conlapsis fumabant idola flammis,
  18. uicino et tenues uolitabant igne fauillae,
  19. cum renouat similis repetita incendia templi
  20. exultans crebris iustissima dextera flammis.