De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. adtestata fidem faciant miracula multis.
  2. ergo ut contigui molis contacta sepulchri est,
  3. propter frigentes resoluta carne fauillas
  4. ad caelum rediere preces: uestigia carnis
  5. iunguntur tumulo, sed mens et sidera transit.
  6. tum dominum tota fidei uirtute precatus,
  7. proderet ut meritum ignaris nomenque sepulti:
  8. cum subito ad laeuam sordentem respicit umbram,
  9. nigrantem maesto speciem quae proderet ore
  10. et punitorum tristissima fata reorum
  11. praeferret, trepido confusa et conscia uultu.
  12. uox quoque flebilibus maerentis reddita uerbis
  13. talibus expressit suspiria crebra querellis:
  14. \'desinat antiquus plangendis manibus error
  15. addere supplicium, titulum reddendo alienum,
  16. ne, cui poenarum satis est de crimine solo,
  17. hoc onus adiecto duplicato crescat honore.
  18. atque utinam sancti, quibus hoc pro iure refertur
  19. obsequium, nostras tenui respergere gutta
  20. dignentur iuges miserorum incendia flammas.