De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. occupet atque uno teneat simul omnia puncto,
  2. aspectum uisu, cor sensibus, ordine dextram.
  3. attamen his rebus minor aetas sola tenetur.
  4. nam iam maturae satis est oratio menti,
  5. ut, cuius sensum senior sententia firmat,
  6. munditiis cordis studeat uigiletque remotum
  7. interius purgare oculum, ne nube latentis
  8. peccati obductus priuetur lumine Christi.
  9. nulli progressus facilis: sua quemque tenebat
  10. cellula. tum solum sociandi causa dabatur
  11. [*](105 malluit RPyt vrnisteria R 106 hospis ItPV1 108 pampam V1 contemnes P contempnere V A sumpto R sumtu P 109 progressum v 110 illiis V illis A 111 probet Rl rupes S " 112 illic A " ammiratio S 113 adtate V tante P speculum tantae A ut inde] ninde P 115 nihil V 116 censum PV sensum A cod. Iureti 117 uindendi PV1 118 **gustati P improbra A 120 manumque PVv 121 adque RIP 124 menti] puncto v 126 mundities S uigilitque PV remotu R 127 nubila tentis RP (sed i in nubila m. 2 in ras. R) nebula tentis v 129 progresus P 130 dabantur V1.,.. )
    40
  12. agminis, adscisset cunctos cum sueta precandi
  13. hora et corde deo referens symphonia laudem:
  14. uel cum soluentes fessis ieiunia membris
  15. communes certo repetebant tempore mensas,
  16. ut finem exacti, domita iam carne, diei\'
  17. et succedentem uigilanda in nocte laborem
  18. diuiderent modicae parcissima tempora cenae.
  19. infirmis tantum laxato iure licebat
  20. degustare merum, quo tabem corporis aegri
  21. sustentaret odor respersi in pocula uini.