De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. cor meruit uerbumque dedit: miremur ouantes.
  2. uox silet et causa adstruitur clamore tacentum.
  3. sentitur medicus nec cernitur: omnia clausis
  4. membra poris totam admittunt ad uiscera curam.
  5. Interea iniusto tandem remeare refertur
  6. sanctus ab exilio per regis iussa sacerdos,
  7. cum quo praeclarae fuerant consortia uitae,
  8. dum Pictauorum doctor floreret in oris
  9. indomitis tradens populis praecepta salutis.
  10. et quamquam propere sanctum rapuisset ouantem
  11. uelox affectu pietas, tamen ille morarum
  12. inpatiens celsae iam liquerat ardua Romae
  13. moenia, Pictonicas citius reuehendus ad oras.
  14. Ergo legens praegressa pio uestigia cursu
  15. promeruit uotum cordis finemque laboris.
  16. [*]( 285-297] Sulp. Sev. V. M. 6, 7. 7,1. )[*]( 270 ueneno R: uenenum PSVAv ueneni Gronov uenenum et 271 uires Barth 271 uiribus RPV1 cod. lureti 272 praecandi PV 273praeces P praeceps F1 nihil VA artubus actum est A 275 censum X - ant sensu A 276 precii R praetii pyt 277 crescerent A 279 medicamine A 282 silex V1 284 menbra S poris R2V2: puris RIPV1 A cod. Iureti fibris S cura V1 285 rimeare P remeasse Wopkens 287 cumque PVlA praeclara P praeclare V1 288 florere tenoris A 290 quanquam R2 292 caelsae P reliquerat PF1 )
    31
  17. construit hic cellam fessis solacia membris:
  18. nam mens plena deo caelesti in sede manebat.
  19. Hic modo si ueterum recolamus carmina uatum,
  20. cum subito adtonitos quaterent miracula sensus,
  21. clamaret miserum uecors insania Foebum