De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. praecipue tamen infectum lues ista tenebat
  2. Illyricum, toto penitus grassata ueneno.
  3. hic stabili uirtute potens dum tendere contra
  4. audet et opposito fluctus dum pectore frangit,
  5. saepe sacerdotes, populum dum saepe cohercet,
  6. [*]( 237] cf. II, 151. 238-248] Sulp. Sev. V. M. 6,4. 240] cf. Fortunat. V. M. I, 108. )[*]( 221 iuit V2A: ibit RPSV1 ibat v 222 tali v demon RA 223 nocebit RlPV 225 postest P1 contempno R2A pericli R 226 que R: quia P qui SVAo cf. Verg. Aen. X, 298 227 occulis P 228 ut] a S contegit PV 230 rennuentem V1 231 recipit PVl 232 enixa quae P 232. 234. 235. 233 A 233 unaque S v 234 genitrix 82A 235 orta om. A 237 tactorum V1 tantaruin A 239 spargerat V1 populus V1 240 foderat A 241 praecipuae PV 242 ylliricum R ilyricum P ante toto rasura qiiattuor litt. in V poenitus V crassata EPS2VA 243 tum PV A 245 cohercit V1 coercet S I )
    29
  7. cunctorum insidiis oppressus, uerbera passus,
  8. pulsus ad extremum terrena habitacula liquit:
  9. attamen ore fidem tenuit uel corde salutem.
  10. Ergo ut cedendum ratus est, ne forte morantem
  11. obrueret sanctum subuersi insania mundi,
  12. Gallica rura. petit rursum et uestigia retro
  13. obseruata legit non inmemor ille fidei.
  14. sed cum funestus toto saeuiret in orbe
  15. error et extremos premerent haec crimina Gallos,
  16. cumque ipsum murum fidei ualidamque columnam
  17. Hilarium insani trusisset factio mundi,
  18. paulum constructa statuit requiescere cella
  19. hic, ubi gaudentem nemoris uel palmitis umbris
  20. Italiam pingit pulcherrima Mediolanus.
  21. Hinc quoque pulsus abit, terras et moenia linquens