De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. nec traherent pronos praerupta et concaua lapsus.
  2. ac dum nubiferas propere transcenderet Alpes,
  3. saeuorum insidiis exceptus forte latronum
  4. instantes gladios manibus post terga reuinctis -
  5. risit et inmoto tempsit discrimina uultu.
  6. quin etiam, ut tanti recolam miracula facti,
  7. custodem fertur monitis seruasse salutis,
  8. uerior hic custos animi, quam corporis ille.
  9. alter enim nec membra suae dicionis habebat,
  10. alter et auersae uinxit penetralia, mentis.
  11. sed tamen ambo uiam scite docuere sequendam:
  12. aggeris hic monstrauit iter didicitque salutis.
  13. Ergo iter inceptum peragit patriaeque propinquat,
  14. Hesperia ingressus transcursis Alpibus arua. •
  15. hic rursum iugis sanctis conatibus hostis
  16. humanam speciem mentito corpore fingens
  17. obuius aduerso sese obtulit, ausus ab ipso
  18. quaerere quo tendat quidue haec properatio poscat.
  19. ille sub haec: \'mihi sola uia et dux Christus: in illo
  20. effectus noti est, a quo donata uoluntas.\'