Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quem totum pariter peregrinae exponere terrae
  2. \\ nec ratio aut pietas mens aut religiosa sinebat.
  3. sed tua magna manus diuina et prouida uirtus
  4. consilio sanctorum cuncta operando peregit,
  5. suadentum mihi tum morem seruare uetustum,
  6. quem semel inuectum maiorum traditione
  7. nunc etiam seruans ecclesia nostra teneret;
  8. confessusque igitur, penitenda quae mihi noram,
  9. proposita studui constrictus uiuere lege,
  10. non digno fortasse pians commissa labore,
  11. sed rectam seruare fidem non inscius ipse,
  12. errorum discendo uias per dogmata praua,
  13. quae reprobans sociata aliis nunc respuo culpis.
  14. post autem, exacta iam ter trieteride quinta,
  15. rite recurrente statuto tempore pascha
  16. ad tua, Christe Deus, altaria sacra reuersus
  17. te miserante tua gaudens sacramenta recepi
  18. ante hos ter decies super et bis quattuor annos —
  19. saluo tunc etiam propriae domus ordine, nuper
  20. 480 qui fuerat, linqui et quam iam non posse probarem