Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. qua ratione auctus noster quoque creuit et error,
  2. firmatus facile ad iuuenalia uota sequenda,
  3. ut mihi pulcher equus falerisque ornatior esset,
  4. strator procerus, uelox canis et speciosus
  5. accipiter, Romana et nuper ab urbe petita
  6. aurata instrueret nostrum sphera concita ludum,
  7. cultior utque mihi uestis foret et noua saepe
  8. quaeque Arabi muris leni fragraret odore.
  9. nec minus et uegetus ueloci currere uectus
  10. semper equo gaudens quotiens euasero casus
  11. abruptos, recolens — Christi me munere fas est
  12. credere seruatum, quod tum nescisse dolendum est,
  13. scilicet inlecebris urgentibus undique mundi.
  14. quas inter fluitans interque et uota parentum,
  15. iugiter in nostram tendentia posteritatem,
  16. iam prope sero calens aeui pro tempore nostri
  17. in noua prorupi iuuenalis gaudia luxus,
  18. quae facile ante puer rebar me posse cauere.
  19. attamen in quantum lasciua licentia cauto
  20. stricta coherceri potuit moderamine freni,