Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. conduxisse mihi, quod te uoluisse probasti,
  2. omnipotens aeterne deus, qui cuncta gubernas,
  3. culpato renouando mihi uitalia dona,
  4. hoc nunc maiores pro me tibi debeo grates,
  5. maiorum quanto errorum cognosco reatum.
  6. namque et incautus quidquid culpabile gessi
  7. inlicitumque uagus per lubrica tempora uitae,
  8. te indulgente mihi totum scio posse remitti,
  9. ex quo me reprobans lapsum ad tua iura refugi,
  10. [*]( 89] Uerg. Aen. III, 341 cura parentis. 92] Uerg. Aen. V, 229 hi proprium decus et partum indignantur honorem 99] Paulin. Nol. IIIJ, 19 perpetuam spondens uentura in saecula uitam. 100] Iuuenc. IIII, 468 si credere fas est. 102] Sedul. C. P. I, 60 omnipotens aeterne deus sqq. 109] Uerg. Aen. IIII, 27 aut tua iura resoluo. )[*]( 88 contexero B1 corr. m. 2 89 solers P 91 cuiusquamJ cui B2 in ras. 94 uoti Bl s add. m. 2 96 puerom B 99 fructui Bx corr. m. 2 100 quo B quomodo P quoniam Barth cf. proleg. p. 284 103 culpatore nouando P 104 debeo grates B2 in ras. 105 fort. maiorem cf. 111 cognosc* (e eras.) Bx 106 iiicautos (v a m. 2) B incautos P quicquid ex quidquid B 109 actiua P )
    296
  11. et si ulla umquam potui peccata cauere,
  12. quae mihi maiorem parerent commissa reatum,
  13. hoc quoque me indeptum diuino munere noui.
  14. Sed redeo ad seriem decursaque illius aeui
  15. tempora, quo studiis intentus litteraturae
  16. ultro libens aliquem iam me mihi ipse uidebar
  17. uotiuum inpensi, operis sentire profectum,
  18. Argolico pariter Latioque instante magistro,
  19. cepissemque etiam forsan fructum quoque dignum,
  20. ni subito incumbens quartana acerba meorum
  21. conatus placitos studiorum destituisset