Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset apud unanimitatem tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni huic obsequium uiderer adiungere, pauculas de paucissimis quas pueruli uespere inferunt ficedulas misi. quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam uersiculis uerba subtexui quasi uero numerum loquacitate facturus. sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana uideatur paucitas nec odiosa garrulitas.