Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- sed uitam aeternam uita ut mereamur in ista
- et subeat requies longa labore breui.
- et tamen iste labor sit forte rebellibus asper,
- ac rigidas leges effera corda putent;
- non autem haec grauis est mansueto sarcina dorso
- nec laedit blandum mitia colla iugum.
- tota mente deus, tota ui cordis amari
- praecipitur: uigeat cura secunda hominis.
- quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli,
- uindictam laesus nesciat exigere.
- contentus modicis uitet sublimis haberi,
- sperni non timeat, spernere non soleat.
- parcus, uera loquens, et mente et corpore castus,
- insontem uitam pacis amator agat.
- de proprio cunctis quos cernit egere benignus
- non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat. [*]( 49] (Matth. 22, 87). )[*]( O 31 si s. 1. a fic cluso T temporv.e secla T 32 aut Prosp., ut r, e eras. a 33 deoet (~ m. 2) a 34 su 8(8 m. 2) a 36 exaustis at 39 set a 40 exiguam T uita a1 temporis] corporis r 41 non hec ergo sumus qold a, nou nos ergo sumus (\'\'\'\'\' m. 2) r, non ergo sumus hic Prosp. 43 set a uita a1 ut uita T 45 sit fit (fit in ras.) a 47 autem ar, tamen haec tlia Proap. sarsiua z 48 nee] naeque T 49 cor (1111 m. 2) a 50 secund▓ I t (i in ras.) a 52 uiudactam T 53 uite a 54 soleat ax (sed ole in ras. a), libeat Prosp. 55 pr. et a s. I. m. 2 57 de proprio ax, det proprium Prosp. benignis T )
- quid, rogo, mandatis durum censetur in istis?
- aut quid erit quod non possit obire fides?
- qui credunt sacros uerum cecinisse prophetas
- et qui non dubitant uerba manere dei,
346