Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. o uere, quod ais, pondus leue quodque cohaeret
  2. suaue iugum, totiens homini cum ignoscitur uni;
  3. et tamen erramus, finis nec criminis ullus
  4. humano generi. sed crescit laus tua; nam quo
  5. maior culpa rei, parcentis gloria maior.
  6. grates ergo tibi referat mens omnis et omnis
  7. lingua canat, quantumque potest humana propago,
  8. si placuisse nequit, fieri uel grata laboret.
  9. panditur inmensum, si demus uela, profundum
  10. in laudes, pater alme, tuas; sed conscia tanti
  11. mens oneris trepidat propriasque haud inscia uires
  12. consulit et dignis potius dicenda relinquit.
  13. reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Iohannes,
  14. quo renoues puras abluto corpore mentes.
  15. non haec prima dedit domini sententia, qua te
  16. admonuit claram mittens per nubila uocem,
  17. saecula multa prius sancti deus ore locutus
  18. Isaiae uatis, ueteris qui maximus aeui:
  19. mittam, ait, ante tuos oculos, o nate, ministrum,
  20. qui sentosarum purgans concreta uiarum