Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. sed licitum magnis tenues inpendere curas,
  2. nec dedignantur uilem caelestia laudem.
  3. pars etiam meriti meritum celebrare piorum;
  4. nec noua nunc aut nostra canam; dixere prophetae -
  5. cuncta prius sanctique uiri sermone soluto
  6. promissum exortum, uitam mortemque sacrarunt,
  7. si mors illa fuit, meruit quae sanguine caelum.
  8. nos tantum modulis euoluere dicta canoris
  9. uouimus et uersu mentes laxare legentum.
  10. sic (nam magna licet paruis, antiqua nouellis,
  11. perfecta indoctis conferre, aeterna caducis)
  12. inspirante deo quicquid dixere priores
  13. aptauit citharis nomen uenerabile Dauid,
  14. consona caelesti pangens modulamina plectro.
  15. nos quoque fas meminisse dei et quamquam obruta multis
  16. pectora criminibus caelestem admittere sensum.
  17. Zacharias Syria quondam de gente sacerdos
  18. credita sollemni curabat templa paratu.
  19. vita uiri pietate fide grauitate pudore