Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. anticipat patiturque suos mens saucia manes.
  2. da, pater, haec nostro fieri rata nota precatu:
  3. nil metuam cupiamque nihil; satis hoc rear esse
  4. quod satis est. nil turpe uelim nec causa pudoris
  5. sim mihi. non faciam cuiquam quae tempore eodem
  6. nolim facta mihi. nec uero crimine laedar
  7. nec maculer dubio; paulum distare uidetur
  8. suspectus uereque reus. male posse facultas
  9. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.