Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. opto magis quam fido bonus purusque probari.
  2. confessam dignare animam, si membra caduca
  3. execror et tacitum si paenitet altaque sensus
  4. formido excruciat tormentaque sera gehennae
  5. anticipat patiturque suos mens saucia manes.
  6. da, pater, haec nostro fieri rata nota precatu:
  7. nil metuam cupiamque nihil; satis hoc rear esse
  8. quod satis est. nil turpe uelim nec causa pudoris
  9. sim mihi. non faciam cuiquam quae tempore eodem
  10. nolim facta mihi. nec uero crimine laedar
  11. nec maculer dubio; paulum distare uidetur
  12. suspectus uereque reus. male posse facultas
  13. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
  14. sim tenui uictu atque habitu, sim carus amicis
  15. et semper genitor sine uulnere nominis huius.