Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. pande uiam precibus patriasque haec perfer ad aures.
  2. da, pater, inuictam contra omnia crimina mentem
  3. uipereumque nefas nocituri auerte ueneni.
  4. sit satis antiquam serpens quod perdidit Euam
  5. deceptumque adiunxit Adam; nos sera nepotum
  6. semina, ueridicis aetas praedicta prophetis,
  7. uitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.
  8. pande uiam, quae me post uincula corporis aegri
  9. in sublime ferat, puri qua lactea caeli