Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. tot bona qui fecit, qui sic operatus ubique est,
  2. [*]( h 174 auxit coni. Vonk, ausit D, hausit A 176 aere Mur., om. AD pendet aues liquido natant aequore pisces AD; em. Mur. 180 terra D mare AD, aere coni. Bwsian terram, mare clauditur, ipse Oehler ipsa scripRi, ipso D1, ipse AD* 181 aethereo Mur. 187 patent AD 188 inaccesae A sedisque AD 191 itidem Zechmeister, idem AD, eadem Mur., item coni. Bttrsian 192 populus AD; em. Mtw. magna AD Vrbe A 196 hunc coni. MtW. 198 qua sol nitet hoc totum scripsi, quod sol nitet hoc tunc D, quod sol nitet hoc nunc A, quod sole nitet totum coni. Bwrsian et Zechmeister 199 et A, ut D\' )
    337
  3. hic dominus de corde dei, hic spiritus oris,
  4. sancti sermo patris, tantarum fabrica rerum.
  5. nec se paganus laudet, si qui idola uitat
  6. aut satis esse putat quod numine credat in uno.
  7. qui colit ille deum, qui uerbum non colit eius,
  8. qui non uirtutem simili ueneratur honore?
  9. quique inuisibilem inconprensibilemque fatetur
  10. esse deum, hic etiam Christum, si cogitet, idem
  11. inueniet, quoniam uerbum conprendere nemo,
  12. nemo uidere potest, opera eius sola uidentur.
  13. in patre natus enim, in nato pater omnia fecit
  14. et quicquid uirtute dedit pietate tuetur.
  15. sic fuit, est et erit uerus saluator in aeuum,
  16. qui tulit errores, qui fecit uera uideri
  17. placatoque patri pereuntem reddidit orbem.
  18. nec mirum si cuncta regit qui cuncta creauit,
  19. qui dedit ex nihilo totum lucique tenebras
  20. reppulit atque diem iussit succedere nocti
  21. quodque in carne fuit carnis peccata remittit;