Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ergo, mei fratres, mea cura, meum cor, in ista
  2. maerentes animos laetificate fide.
  3. pellite tristitiam dociles pietate fideli
  4. fidentesque deo laetitiam induite.
  5. [*]( 357] (II Cor. 3, 18). 363] (Ex. 34, 33). )[*]( 357 speculamen T1 360 signarent T 363 tegitur fort. 365 aufert fwt T, adfert BO, affert v 367 docens T, docet BOv 369 affore T, adesse 0 371 et om. B 372 obtusis T 375 quod] quem coni. Zechmeigter ueridicis esse B 1, ueredicis esse 0 376 tanto B1 uideo] doceo T 878 perfidie B, perfidia v 380 placidas B 382 letificare B, laetificata 0 383 pellit et B )
    321
  6. illos infelix luctus decet et dolor amens,
  7. nulla quibus superest spes, quia nulla fides,
  8. et quibus omne bonum est hoc tantum uiuere saeclo,
  9. desperare deo, fidere corporeis.
  10. illis internus stupor insolabile pectus
  11. desertis uero sensibus obsideat,
  12. quos infida deo mens abdicat et quibus exsors.
  13. a Christo infernas sors cadit in tenebras.
  14. nobis ore dei solator apostolus adsit,
  15. nos euangelio Christus amans doceat;
  16. nos exempla patrum simul et praeconia uatum,
  17. nos liber historiae firmet apostolicae,
  18. in qua corporeum remeare ad sidera Christum
  19. cernimus et gremio nubis in astra uehi,
  20. et talem e caelis reducem sperare iubemur,
  21. ad caelos qualem uidimus ire patri.