Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quod semel est facturus homo, cui subdita mundi
  2. corpora, sub caelo cuncta frequenter agunt.
  3. [*]( 219] Ps. 4,3. )[*]( 216 aeterna T 219 quõlnam T 220 uana B lubrica] in mg. exh. T: at ludicra 221 disrumpite BO" 222 et late B 224 qui B 226 qui T, quia BOt) caetus 0 228 ut] et B 229 namque et T, namque BO, nam quae v reuelet T1 232 germinet (et om.) B 235 mortis] noctis T 237 alt. quid B s. Z. m. 3 238 his] isdem coni. Zechmeister 239 resurgenti T, resurgentum BOt) 242 corporea 0 )
    316
  4. sed quaerunt quonam reparetur mortuus omnis
  5. corpore quoue modo fiat homo ex cinere.
  6. si non sufficiunt sacris signata prophetis,
  7. muta fidem clamant, credite conspicuis.
  8. cernite nulla suis emergere semina campis,
  9. ni prius intereant tabe soluta putri.
  10. nuda seris, uestita legis; iacis arida grana
  11. atque eadem fructu multiplicata metis.
  12. o peruersa fides et diffidentia nobis,
  13. credere nos terris et dubitare deo!
  14. et certe nil terra mihi spondere nec ausa est
  15. nec potuit; quin et saepe fefellit ager
  16. uix commissa sibi reddens sata; nec tamen illi
  17. credere deceptus spem segetis dubito,
  18. nec piget incertis certum sudare laborem
  19. fructibus et nudo credere nuda solo.
  20. quod si terra potest corruptum reddere semen,
  21. quod tamen aeterni lege facit domini,