Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et paries mediis spatio bipatente columnis
  2. culmine discretas aditu sibi copulat aulas.
  3. . tempus in hanc transire oculis peragrantibus aedem,
  4. quae longum reserata latus, cum lumine caeli
  5. adquirit spatium tecti, quod in atria iuncta
  6. panditur, insertos socians disiuncta per arcus
  7. [*]( 477] (I. Para!. 18, 8). )[*]( 464 repleta asit 0 aerea B, aprea G dius R 465 nam GR nrrbs B, fons GR 466 eziuguuani R hoc B demittat T, dimitat G, dimittam T 467 nil T dextera GR 468 nihil AGR, nihilo D ope] per D considere R 469 disposuisse B, dispossuisse GR 470 dineque et R, denique et G chisternas G, histernas R adtraximus G, et traximus R 471 capturas GXD fondente G 472 undae G marmore T lapsis E 473 obueniat ADET, ut ueniat Bv, subueniat GR, eueniat Bosw. 474 dispossito R uariis Et distinguat G, distingit R 475 concarumque BGRT pectis B metris T 476 uassis R 477 solomonis G, salamonis R 479 arae R edidit BGR solidi D maria R, loris T aeneis BGR 481 medis GlR, medius T 482 editus BDGRT ibi BT copulauit GR 483 hac A1, anc R 485 adquierit R tecti om. T atiria R, atra T 486 panditur-disiuncta om. T socitans G2R iuncta T arctus R )
    284
  8. et populis rigui praebet spectacula campi,
  9. quem tamen includunt structo circumdata saepto
  10. moenia, ne pateant oculis sacra tecta profanis
  11. uestibulumque patens aurae defendant operta.
  12. nec mirere sacras spatiis adcrescere caulas;
  13. crescit ubique potens aeterni gloria Christi,
  14. sanctorum cumulatur honor, deus omnibus unus
  15. noscitur, inlustrat quia sanctus spiritus orbem,
  16. cumque coaeterno regnat patre filius heres,
  17. inde propagato pia gratia lumine ueri
  18. multiplicat populis aeternae semina uitae.
  19. et quia pastor oues auget bonus, ampla redemptis
  20. crescere cum gregibus fauet altus ouilia Christus.
  21. ingredere haec psalmis recinens, antistes, et hymnis