Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cuius honore deus gaudet, quia martyr honorem
  2. contempsit proprium domini pro nomine Christi,
  3. uilior ipse sibi, ut Christo pretiosior esset.
  4. propterea tali placeat gaudere patrono
  5. natalemque diem sopiti pace beata
  6. martyris expositis laetantes ducere curis.
  7. hoc quoque deuotis aderit, si fortior extet
  8. nunc ad laetitiam affectus quam causa timoris
  9. ad consternandas obducto pectore mentes.
  10. credite non armis neque uiribus esse timendos
  11. allophylum populos, quos propter crimina nostra
  12. offensi mouet ira dei, ut formidine mortis
  13. excitet ad curam uitae torpentia corda.
  14. ergo deum mitem saeuo timeamus in hoste,
  15. absit ut hoste metus, quem formidare meremur
  16. [*]( 48 modosdo Q 49 sed iam] etiam T sabata B, sublata AlQ, sabm lata A* ritus] ret Q 50 gratomoris Q 52 ueru (m m. 2) A pasohau (re eras.) Q 54 parit Q 56 gestum ADQ 57 hilarae AD, hilares ET, hilare BQ 58 pieta Q 59 nostros ideo Q, nostra si do D libat T cognoscere B 61 cui Q gaudit Q qui Q 65 pa.ce+ Q 66 dicere E 67 hic ETf) adherit B si om. Q 68 qui Q 69 conu sternanda Q subdocto Q pecore Q 70 credite non] credit enim Q1 71 allophilum BEQ, allophium T 73 niteturpentia Q 75 ut] ab T quam B )
    249
  17. non metuendo deum; placida quem pace remissi
  18. neglegimus saltem ui conpellente tremamus,
  19. placemus maerore humiles quem laeta ferentem
  20. spernimus ex ipsa mox prosperitate superbi.
  21. prisca retractemus sanctorum exempla parentum,