Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. qua pituita grauis, pilus intolerabilis et qua
  2. nec minimae perferre atomum duramus harenae,
  3. hac graue et incuruo quis credat acumine ferrum
  4. insuper et lychno concretis sordibus uncto
  5. fixum, inpune diu tenuem pressisse metallo
  6. pupillam et nullo temeratum uulnere uisum?
  7. quae tam subtilis digitis manus aut opis arte,-
  8. quae se tam tenui potuit discrimine iunctis\'
  9. inserere et medio palpebrae oculique subactum
  10. inter utramque uiam fragili per utrumque meatu
  11. inlaeso penetrans oculo suspendere ferrum,
  12. quod solidi crasso totum conplebat operti
  13. orbem oculi, figens acie nec uulnere laedens?
  14. quae manus hoc potuit nisi quae manus omnia fecit?
  15. spiritus ille dei penetrator ubique per omnes