Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ut tibi seruirem, rupi, consortibus illis,
  2. cum quibus et me iacto tuum; quod in hac ope monstra,
  3. ne perdam tanto confixum uulnere lumen.
  4. da, precor, indigno famulo tam nobile munus
  5. in laudem domini, praesta hoc insigne diei,
  6. sancte, tuo, ut, confessa tibi quem gloria Christi
  7. luminis aeterni natalem in saecula fecit,
  8. hunc habeam natalem oculi pariterque celebrem
  9. Felicem et lumen mihi de Felice receptum.
  10. talia dum plorat simplex, manus ecce beati
  11. prospera mox Felicis adest dubiamque timentis
  12. adspirans tacite firmat mentemque manumque,
  13. ne timeat tuto ausurus producere ferrum.
  14. uix hoc conatus fuit, et quasi lubricus uncus
  15. ex oculo cadit absque oculo; tantum unda secuta