Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. curre, precor, sanctasque manus oppone minanti
  2. lapsum oculo et fixum quod conspicis erue ferrum,
  3. quod propria reuocare manu non audeo, ne me
  4. lumine despoliem, dum conor soluere telo.
  5. sic etenim penitus mihi sentio fulmen adactum
  6. inserto sub operta oculi penetralia clauo.
  7. tu tantum, diuina manus, quae condidit ipsos
  8. in nobis oculos, quae te quoque dextra potentem
  9. sanifera uirtute dedit, qua daemonas atros
  10. excruciando domas, qua corporis omne caduci,
  11. pellere tormentum potes alto nomine Christi,
  12. omnipotente potens domino; quo praesule nunc me
  13. suscipe sanandum. nec te mea crimina uincant,
  14. sed magis a te uicta cadant. nam dignior isto
  15. uulnere sum, fateor, placidi quam munere Christi.