Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. his, precor, his potius studiumque operamque legendis.
  2. scribendisque uoue; cane grandia coepta tonantis,
  3. scribe creatarum uerbo primordia rerum
  4. et chaos ante diem primaeque crepuscula lucis,
  5. quaeque dehinc uariis elementa per omnia saeclis
  6. dicta uel acta deo per sancta uolumina disces,
  7. quae docuit tabulis legalibus indita Moyses
  8. aut euangelici quae lex noua testamenti
  9. signat, operta prius retegens mysteria Christi.
  10. tunc te diuinum uere memorabo poetam
  11. et quasi dulcis aquae potum tua carmina ducam,
  12. cum mihi nectareos summis a fontibus haustus
  13. praebebunt dominum rerum recinentia Christum
  14. atque tuam pollere deo testantia mentem,
  15. ut simul oris opes a te mentisque capessam
  16. et quem cognatum iunctum mihi foedere laetor
  17. gratuler et sancta sub religione propinquum,
  18. 165 nec cum mortali soluendis corpore uinclis
  19. perpetuo sanctum conplectar pignore fratrem.
  20. lege felix, Ioui, in Christo Iesu domino nostro.