Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. molis ut antiquae per iniqua cacumina formam
  2. praeteritis notam saeclis, iam uero sine usu
  3. deficientis aquae, superactis undique multa
  4. congerie siluis inter iuga uasta latentem
  5. exuis aggeribus densis oblitaque dudum
  6. munia restituis sparsasque per auia uenas,
  7. pumiceis alte quae sorbebantur harenis,
  8. colligis et sua quamque sequi uestigia rursus
  9. cogis aquam et reducem formae matricis in ora
  10. inuehis et dudum uacuos cessante meatu
  11. exundare facis fluctu remeante canales
  12. atque diu querulam subductis fontibus urbem
  13. iam desperato perfundis Summe Nolam,
  14. quae fruitur Felicis aquis, quia copia non est
  15. haec ipsi sua nunc urbi, quam nuper adepta est
  16. Felicis studio, modicae pro munere guttae
  17. [*]( 783 faenore ÅD 785 tuae addidi, om. AD aquae AD, undae ilfur. 789 saltim (i ex e) D 794 tibi Mw., om. AD portio maxima Mur. est tM es eorr. D 799 ut] tu fort. 804 sparsaque A 807 oram  J D 809 faucis A 818 adempta AD; em. MtW. )
    185
  18. ex ope diuina largis ditata fluentis.
  19. ergo et tu mecum paruam quasi mater Abellam,
  20. Nola, foue, quoniam, ut cognoscis, et ipsa tuarum,
  21. filia cum tua sit, tamen est tibi mater aquarum,