Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. fontis, quo turbata metu quasi dura negabas
  2. hospitium communis aquae? diuinaque iura
  3. respicere oblita humanis mea uota putebas
  4. usibus et mihi te, Felicem oblita, daturam
  5. credebas ac, si tribuisses, mox tibi siccam
  6. subducto patriam potu fore maesta gemebas
  7. idque etiam moto clamabas saepe tumultu,
  8. nescia diuinis opibus promptos fore fontes,
  9. sicut et experta es. nam mox deus ipse creator
  10. arguit ignauas Christo diffidere mentes,
  11. cum tibi post placitam pacem iam fluminis usum
  12. Felici consorte pie partita teneres,
  13. quo magis exuperante tuam bonitate querellam
  14. argueret. non, ut metuebas, ille sitire
  15. diuisa te fecit aqua, sed ut auctor et altor
  16. rerum hominumque simul, qui condidit omnia uerbo,
  17. ostendit tibi rem esse suam, quam tu eius amico
  18. ut propriam, domino rerum diffisa, negabas;
  19. uidisti certe, nam te res ipsa fateri
  20. conpulit, aeterni sublimia iura parentis