Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. forte aliquem referent ex hinc mea labra saporem,
  2. et nunc munus aquae non siccis faucibus arens
  3. lingua, sed uberius uelut umectata loquetur.
  4. omnibus instructis operum quae multa uidentur,
  5. postulat iste locus deuotae nomen Abellae
  6. indere uersiculis; nam digna uidetur honore
  7. nominis huius, ut in laudem Felicis et ipsa
  8. laudetur, quia pro Felicis honore laborem
  9. sponte sibi sumpsit, quo desudare sub aestu
  10. rupibus abruptis requiem pretiumque putauit.
  11. parua quidem haec muris, sed sancto magna feretur
  12. urbs opere hoc. nostrae hinc sex milibus absita Nolae
  13. altiiugos montes inter iacet, ex quibus ortas
  14. comminus haurit aquas et in unam suscipit aream,
  15. unde per insertos calices sibi prima fluentum
  16. uindicat et reliquo Nolanam profluit urbem
  17. flumine, multa rigans et in agris praedia passim.
  18. sed redeam ad grates operis pro munere habendas;
  19. namque operas ad aquaeductum, quem longa uetustas
  20. ruperat, ad sua uasa iterum formasque uocandum