Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. sed quia, dum uiui fontis gero nomen in ore,
  2. gutta meum stillauit in os de flumine uerbi,
  3. forte aliquem referent ex hinc mea labra saporem,
  4. et nunc munus aquae non siccis faucibus arens
  5. lingua, sed uberius uelut umectata loquetur.
  6. omnibus instructis operum quae multa uidentur,
  7. postulat iste locus deuotae nomen Abellae
  8. indere uersiculis; nam digna uidetur honore
  9. nominis huius, ut in laudem Felicis et ipsa
  10. laudetur, quia pro Felicis honore laborem
  11. sponte sibi sumpsit, quo desudare sub aestu
  12. rupibus abruptis requiem pretiumque putauit.
  13. parua quidem haec muris, sed sancto magna feretur
  14. urbs opere hoc. nostrae hinc sex milibus absita Nolae
  15. altiiugos montes inter iacet, ex quibus ortas
  16. comminus haurit aquas et in unam suscipit aream,
  17. unde per insertos calices sibi prima fluentum
  18. uindicat et reliquo Nolanam profluit urbem
  19. flumine, multa rigans et in agris praedia passim.
  20. sed redeam ad grates operis pro munere habendas;