Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. excitis pariter radiabit gloria sanctis,
  2. inconcussa suo requiescant ossa cubili,
  3. quaeque animam sanctam manet in regione superna
  4. pax, eadem in terra teneat uenerabile corpus.
  5. quid superest quod adhuc referam? quasi uero uel ipsa
  6. quae cecini digne ediderim uel cuncta profusi
  7. munera retulerim pleno sermone patroni.
  8. multa latent numero, memori tamen omnia nobis
  9. pectore fixa sedent, et plurima iam memorata,
  10. plura etiam memoranda manent. sed maxima multis
  11. excerpenda monet moderandi regula libri.
  12. omnibus extructis operum quae arte uidentur
  13. diuersis exstare modis, excelsa per aulas
  14. et per uestibula extentis circumdata late
  15. porticibus, solum simul omnia munus aquarum
  16. tecta uidebantur maestis orare colonis.
  17. ipsum etiam, fateor, querula. iam uoce solebam
  18. Felicem incusare meum, quasi segniter istis
  19. instaret notis, quod aquae consortia nobis
  20. tam longum socia pateretur ab urbe negari.