Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. eloquar, ut magnae pietatis luceat instar,
  2. qua nos indignos tanto dignatus amore est,
  3. ut prope ad arcanum permittens nostra uerendum
  4. lumina ceu propriis sua proderet ossa medullis.
  5. ergo suam toto nobis loquar ordine causam,
  6. qua tribuit uicina suis nos cernere membris
  7. atque ipsam positi contingere corporis arcam.
  8. nota loci facies cunctis manet, ut super ipsum
  9. martyris abstrusi solium claudente sepulchri
  10. cancello latus in medio sit pagina quaedam
  11. marmoris, adfixo argenti uestita metallo.
  12. ista superficies tabulae gemino patet ore
  13. praebens infuso subiecta foramina nardi.
  14. quae cineris sancti ueniens a sede reposta
  15. sanctificat medicans arcana spiritus aura,
  16. haec subito infusos solito sibi more liquores
  17. uascula de tumulo terra subeunte biberunt,
  18. quique loco dederant nardum, exhaurire parantes,
  19. ut sibi iam ferrent, mira nouitate repletis
  20. pro nardo uasclis cumulum erumpentis harenae