Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. solus habens proprium, quod munere praestat habere
  2. his, quibus alma fides dederit diuina mereri.
  3. ille igitur uere nobis est musicus auctor,
  4. [*]( 15 uotis E, uoti AD solemne E 18 largam E, om. AD instruerem AD 19 iunice AD, nutrice E cibatos El 20 hiadem AD 24 desyderium E 26 per E, om. AD, et MtW. 31 falso D 34 armoniae AD quo tamquam E 35 cui D 41 solus E, solum AD, solum et MtW. )
    145
  5. ille Danid uerus, citharam qui corporis huius
  6. restituit putri dudum conpage iacentem,
  7. et tacitam ruptis antiquo crimine chordis
  8. adsumendo suum dominus reparauit in usum,
  9. consertisque deo mortalibus omnia rerum
  10. in speciem primae fecit reuirescere formae,
  11. ut noua cuncta forent, cunctis abeunte ueterno.