Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. oscula figebat supplex fletuque lauabat
  2. seque recognoscens proprii caput esse doloris,
  3. tales sese ipsum dabat accusando querellas:
  4. o mihi, qui talem merui desumere poenam
  5. hac in sede miser, qua, si miser adueniat quis,
  6. efficitur felix! sed iustum parque maligno
  7. me fateor merito exitium cepisse patique,
  8. ut reus ipsa inter modo limina puniar ardens
  9. exurente pedes simul et stringente dolore,
  10. in quibus, heu demens! oblati munera uoti
  11. fraude fidem uiolans conuerti in damna salutis.
  12. est tamen, est aliquid, fateor, quod dicere possim
  13. iam mihi mutari grata uice tristia laetis
  14. atque ipsas animo iam prosperiora tuenti
  15. infractis coepisse malis dulcescere poenas,
  16. ex quibus haec nunc ipsa mihi bene gratia uenit,
  17. qua factum est mihi nunc, ut tam cito tangere rursus
  18. limina Felicis misero ueneranda liceret.
  19. nam mihi si nullus uel si leuis iste fuisset
  20. casus, ut adreptum possem pertendere cursum,