Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. at mihi uix alto uada per saxosa profundo
  2. rarus in obscura generatur sphondylus alga.
  3. hinc te participans bis quinque et bis tibi ternas
  4. transmisi aequoreo redolentes nectare testas,
  5. quas uiscus praedulce replet bicolore medulla.
  6. oro libens sumas nec uilia dedigneris,
  7. quae sunt parua modo magno metitus amore.-
    III.
  1. Europamque Asiamque, duo uel maxima terrae
  2. membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
  3. Europae adiunctam, possit cum tertia dici,
  4. regnatas multis, quos fama oblitterat et quos
  5. barbara Romanae non tradunt nomina linguae,
  6. Illibanum Numidamque Auelim Parthumque Vononem
  7. et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum,
  8. quique magos docuit mysteria uana Nechepsos,